Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient: “Si quis
natus est oriente Canicula, is in mari non morietur”,
sed potius ita dicant: “Non et natus est quis oriente
Canicula, et is in mari morietur.” O licentiam iocularem! ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos,
quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quaero
enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint. Medicus in primis, quod erit ei
perspectum in arte, non ita proponet: “Si cui venae
sic moventur, is habet febrim”, sed potius illo modo:
“Non et venae sic cui moventur, et is febrim non
habet.” Itemque geometres non ita dicet: “In sphaera [p. 258]
maximi orbes medii inter se dividuntur”, sed potius
illo modo: “Non et sunt in sphaera maximi orbes, et
ii non medii inter se dividuntur.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.